monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII

1 De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: "Ego dormivi et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me?"
An forte quisquam ita desipit, ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et evigilato resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari?
2 Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae ventura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei velut facta erant <, quia certa erant >. "Inimici", inquit, "mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, vana locutum est cor eius, congregavit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebatur simul in unum. Adversus me susurrabant omnes inimici mei, adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt adversus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat?"
Hic certe ita posita sunt verba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: "Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?" Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius, et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet.
3 Cui autem hic non occurrat ex discipulo eius factus traditor Iudas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos vana malitia frustra occisuros resurrecturum sic adiecit hunc versum, velut diceret: "Quid agitis vani? quod vestrum scelus est, meus somnus erit": "Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat?"
Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat versibus dicens: "Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum," hoc est conculcavit me. "Tu autem", inquit, "Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis."
Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos videt?
4 Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis servat, quando vivos et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam versum psalmi huius commemoravit et in se dixit impletum: "Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum."
Quod autem ait: "In quem speravi" non congruit capiti, sed corpori.
5 Neque enim nesciebat eum ipse Salvator, de quo ante iam dixerat: "Unus ex vobis me tradet" et: "unus ex vobis diabolus est."
Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in evangelio: "Esurivi, et dedistis mihi manducare," quod exponens ait: "Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis."
Se itaque dixit sperasse, quod tunc speraverant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.
Iudaei autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant.
6 Ideo quem lex et prophetae adnuntiaverunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili vanitate atque caecitate verba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et evigilationem significasse contendunt.
7 Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: "Propter hoc iucundatum est cor meum et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem."
Quis in ea spe diceret requievisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte revivesceret, ne corrumperetur, sicut cadavera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit?
8 Quod utique dicere non possunt de propheta et rege David. Clamat et sexagensimus septimus: "Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis." quid apertius diceretur? Deus enim salvos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur salvator sive salutaris.
9 Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex virgine nasceretur dictum est: "Pariet filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum."
In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac vita exitus alios habere quam mortis.
10 Ideo cum dictum esset: "Deus noster Deus salvos faciendi," continuo subiunctum est: "Et Domini exitus mortis," ut ostenderetur moriendo salvos esse facturus. Sed mirando dictum est: "Et Domini;" tamquam diceretur: "Talis est ista vita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XVII <<<     >>> XIX
monumenta.ch > Augustinus > 18